Latin
OBSERVATIO XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 198
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO XI. Foemina generosa, triginta &sex annorum, temperamenti sanguineo melancholici, habitus corporis nec adeo macilenti, nec nimium pinguis, sed medii, tempus, quo utero gestabat, maximam partem vita desidi sine motu transegit, &plus justo etiam somno indulsit. Post partum satis facilem &felicem, ingentem sanguinis per aliquot dies ex utero profudit copiam, &hinc adeo debilitata fuit, ut sine metu lipothymiae corpus atque caput haud diu in erecto situ tenere potuerit. Poterat quoque conclave calidius optime tolerare: nam ab aura paullo frigidiori ad corpus adspirante mox inhorrescebat; hinc potum quoque temperate calidum hauriebat. Septimo &sequentibus diebus, ingens viscidi, impuri, sanguineique seri copia effluebat: nono die inopinato terrore ex levi tamen occasione afficiebatur. Inde partes extremae statim algebant, fluxus uteri sistebatur, &genitalia frigida aridaque evadebant. Accedebat ingens circa praecordia oppressio, &anxietas, cum omnium collapsu virium, corporisque frigido ac tanto sudore, ut ipsa, &omnes adstantes mortem metuerent. Accitus ego dedi liquorem meum anodyno mineralem, cum tertia parte essentiae castorei ac liquoris bezoardici Bussii mixtum, atque tertia quavis hora ad guttas triginta, cum aqua melissae &cardui benedicti sumendum haustis desuper aliquot infusi calidioris Theê vasculis. Sequebatur sudor calidus, meliusque habere coepit. Sed cum per quatuor dies alvus non fuerit aperta, neque clysterem admittere voluerit, tentata est per suppolitorium alvina excretio; &cum paullo diutius ad alvum deponendam frustra stimulata extra lectum commoraretur; subito mentis deliquia ad suffocationem usque incidebat. Tandem admisso clystere carminativo &oleoso; datisque postridie pilulis balsamicis, reddidit per alvum insignem stercoris, humorumque putridorum copiam; &denique restituto uteri fluore, perfecte consanuit.