Latin
OBSERVATIO XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 201
Unproofread scanNot analysed yet
Interne quoque crebro, tamen moderate dedi pulveres nitroso absorbentes cinnabarinos, pilulasque nostras polychrestas, interdum cum grano castorei, interdum quoque cum tertia parte extracti panchymagogi Crollii permixtas. Tumori porro inguinali vesicam decocto emolliente cum lacte repletam adplicari jussi, &imperavi, ut advocata obstetrix in tumorem inguinis, &statum genitalium paullo curatius inquireret. Illa satis perita tumorem illum a fluore albo cohibito ortum fuisse suspicabatur: quare curationem per clysterem uterinum, aliquoties admissum, instituendam esse judicavi; quo ex sero lactis, cum floribus chamomillae, &semine cymini cocto &infuso ingens muci, glutinis instar copia educta cum levamine momentaneo. Pro potu sumsit fontem Selteranum soterium, cum parciori vini portione; &sic paullatim melius habere coepit, atque tandem maritata plenarie convaluit. Epicrisis. Non semel, sed saepius in paroxysmo hysterico graviori, ubi omnis motus &sensus sublatus videtur, in valde plethoricis, pulsum adnotavi magnum; ut ideo affectus magis ad apoplexiae levioris, quam syncopes speciem referri mereatur. Quo in casu sanguinis missio, praesentaneam quidem fert opem; sed cavendum probe, ne illam nimis (Hoffin. Pyst. T. V.) nimis crebro iterando, vires frangamus, malumque reddamus pertinacius.