# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 207

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/207

Unde etiam fit, quod senes, ac homines melancholici ab ejusmodi morbis acutis, immo contagiosis rarius afficiantur. VI. Quod attinet subjecta nostri mali; deprehendimus illud maxime insensum esse aetati juvenili ac virili, a vige simo circiter ad quinquagesimum annum: quo superato naturam suam mutat, & in arthritidem, podagram, gonagram, malum ischiaticum, calculum renum, cachexiam icorbutum, morbum nigrum, obstructiones viscerum, hecticam &c. aliosque sonticos morbos transit. Obnoxii porro huic affectui sunt, qui habitum corporis spongiosum, mollem, laxum, & vasa exiliora obtinuerunt, prae iis, quae corporis strictioris sunt. Non minus eos adoritur, qui vel natura languidiores existunt, aut jure haereditario quandam dispositionem fovent; vel qui perverso vivendi genere, aut per longos morbos, insignem virium ac roboris naturalis sibimet contraxerunt imbecillitatem. Praesertim infestantur hac adfectione, qui vitae sedentariae sunt addicti, litterarum studiis nimium indulgent, assiduisque vacant meditationibus & lucubrationibus: unde morbus est literatis familiarissimus, & veluti proprius. Ex eodem denique fundamento, nec sequior sexus ab eo immunis observatur; sed tantum non majori, quam nobilior frequentia ab illo adficitur; licet hujus passiones hypochondriaby( driacae perperam cum malo hysterico confundantur, & sub hujus titulo significentur. §. VII. Sed accedamus ad indagandam mali hypochondriaci sedem; in qua determinanda veteres non minus, quam recentiorum quidam errarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
