# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 209

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/209

obs. 93. CLAVDINO Consil. 89. & MONTANO Consil. 246. &c. allegatae. Ut igitur nostràm de sede morbi hypochondriaci Sedes passonis hyposententiam aperiamus; hanc in canale illo alimentari, memchondriaca. branaceo ac valde nervoso, qui ventriculum, ac intestinorum volumen constituit, collocandam esse censemus. Tubus hic ex quatuor potissimum tunicis constat, intima villosa, villis papillarum instar crectis ac perviis praedita, altera nervea, tertia musculosa validiori, ex fibris partim longitudinalibus, iisque paucioribus, partim annularibus contexta; atque vasa sanguinea copiosissima continente, & extima membranacea. Hasce tunicas tres intercedunt contextus cellulosi; una inter villosam, & nerveam; altera inter hanc & musculosam, & ultima inter hanc & membranaceam; nomine tunicae cellulosae Ruyschii insignitam. Vi tunicae musculosae, ejusque fibrarum carnearum annularium, recensitae partes motu gaudent vermiculari quodam, qui vocatur peristalticus, & in alternante earum, placida tamen constrictione ac relaxatione, a parte superiori ad inferiorem tendente consistit. In hujus motus vigore natura(Hoffm. Pst. T. V.) turali, ac integritate magna profecto vis ad sanitatem conservandam latet: hujus enim beneficio ciborum digestio rite conficitur, secretio bilis ac pancreatici succi adjuvatur, chyli praeparatio promovetur, ejusque laudabilis ac generosi propulsio in vasa lactea facilitatur, unde reliqui machinae nostrae succi benigni fiunt, atque spirituosi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
