# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 21

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/21

Est mihi quoque familiari in usu, ejusmodi specificum antepilepticum, quo in chronica epilepsia, si debito tempore & ordine usurpetur, singulares plane effectus praestitos interdum vidi. IV. Inter roborantia vero, quae prae aliis peculiari & Quae roborantia ad speciali virtute se usque eo commendarunt, ex vegetan epilepsiam tium classe sunt flores lavendulae, spicae, herba melissae, prosint. rorismarini, rutae, majoranae, succinum, lignum aloes, santalum citrinum, cardamomum, caryophilli, & ex iis varia destillata & praeparata olea, essentiae, decocta, balfama, linimenta: ex compositis aqua antepileptica Langii, hirundinum, balsamum meum vitae, & id genus alia. Ambra vero grysea in epilepticis morbis omnium antepilepticorum tum roborantium, tum sedativorum vires superat longissime. Mirae quoque efficaciae sunt spiritus cornu cervi, vel eboris simplex, aut succinatus, spiritus Bussii, oleum cornu cervi, vel eboris per crebram rectificationem in summam redactam subtilitatem. Neque decocta lignorum, maxime Guajaci, Sassafras, santalorum &c. ob principium, quo pollent, resinosum sua laude carent; quorum usus jam apud veteres celebratus est. Ita ALPHONSVS FERREVS, & JACHINVS se plurimos epilepticos simplici guajaci decocto, bis de die ad sex vel octo uncias praescripto, ejusque decocto secundario vice potus ordinarii assumto curasse affirmant; praesertim, si tali decocto radix poeoniae, aliaque specifica addita fuerint; quod vero per 30. vel 40. dies ut continuetur, singulisque dosibus aliquot guttulae spiritus vitrioli addantur, auctores sunt. Habent vero etiam tonica ac nervina extrinsecus adplicata eximium usum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
