Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 211
Unproofread scanNot analysed yet
Sordes illae mora diuturniori a naturali textura deflectunt, &acrimoniam quandam contrahunt, qua nerveam intestinorum tunicam vellicant, &ad spasmodicas stricturas proritant. Stringitur itaque tubus ille in nonnullis locis arctissime, ut nec flatus transmittat. Ergo, hi fluctuant in ea canalis parte, quae a spasmis vacua est, eamque distendunt mirifice: &sic primum apparet ratio murmurum, borborygmorum ac molestissimarum inflationum. Porro flatus, inferius exire nescii, posito a spasmis obice, ad superiora magis compelluntur, &tum praesertim occupant colon, &in ejus flexuris, quarum est plenissimum, incarcerantur. Namque sciendum est, quod intestinum colon, praesertim, ubi sub costis spuriis in utroque hypochondrio flexuras format, &cum sacco renum adiposo cohaeret, media sui parte longe sit angustius: ibidem vero, maxime in sinistro latere a flatibus frequentissime &violenter infarcitur, ac in tumorem elevatur, acutissime dolentem; quem falso lienis vitio tribuunt. Continuantibus spasmis. accedente inversa peristalsi, &invalescente malo, halituosi ili vapores in ipsam penetrant ventriculi cavitatem, quam utra modum distendunt, &anxiam inflationem sensibus coispicuam inducunt. Expansus praeter naturam ventricuDd 2 lus, lus remoratur liberum septi transversi motum, atque descensum: unde sit angusta difficilisque spiratio.