# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 211

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/211

Sordes illae mora diuturniori a naturali textura deflectunt, & acrimoniam quandam contrahunt, qua nerveam intestinorum tunicam vellicant, & ad spasmodicas stricturas proritant. Stringitur itaque tubus ille in nonnullis locis arctissime, ut nec flatus transmittat. Ergo, hi fluctuant in ea canalis parte, quae a spasmis vacua est, eamque distendunt mirifice: & sic primum apparet ratio murmurum, borborygmorum ac molestissimarum inflationum. Porro flatus, inferius exire nescii, posito a spasmis obice, ad superiora magis compelluntur, & tum praesertim occupant colon, & in ejus flexuris, quarum est plenissimum, incarcerantur. Namque sciendum est, quod intestinum colon, praesertim, ubi sub costis spuriis in utroque hypochondrio flexuras format, & cum sacco renum adiposo cohaeret, media sui parte longe sit angustius: ibidem vero, maxime in sinistro latere a flatibus frequentissime & violenter infarcitur, ac in tumorem elevatur, acutissime dolentem; quem falso lienis vitio tribuunt. Continuantibus spasmis. accedente inversa peristalsi, & invalescente malo, halituosi ili vapores in ipsam penetrant ventriculi cavitatem, quam utra modum distendunt, & anxiam inflationem sensibus coispicuam inducunt. Expansus praeter naturam ventricuDd 2 lus, lus remoratur liberum septi transversi motum, atque descensum: unde sit angusta difficilisque spiratio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
