# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 212

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/212

Et quod pessimum est, stringuntur saepius vel sinistrum, vel utraque ventriculi orificia; atque sic in ejus cavitate vapores velut in carcere inclusi tenentur, pariuntque ineffabiles praecordiorum anxietates, & dolores cardialgicos; qui, ubi remittunt constrictiones, & eructantur halitus, insigniter mitigantur. XII. Et haec est tristis tragoedia, quam flatus, ob destructum ventriculi, ac intestinorum motum peristalticum, copiosius generati pariter, ac exitu suo destituti ludunt, & quae a Graecis per τὰ παθήματα φυσάθεα exprimitur. Videndum jam est, quae mala pariant cruditates, quae ex cibis assumtis, atque in ventriculo fermentatis, deficiente vegeta peristalsi, intra ventriculum, intestinum maxime duodenum, ac plicis coli relinquuntur. Hae videlicet, ob diuturniorem moram, accedente praesertim in intestino duodeno, bilis ac succi pancreatici copia, corrumpuntur, acescunt, & pessimam inducunt acrimoniam. Inde vellicando caussam subministrant spasmis, doloribus tensivis, lancinatoriis, torminosis ac rodentibus, qui ventriculi maxime regionem, & reliquum ventrem circa umbilicum graviter adfligunt; atque subinde perpetuum flatuum generationi praebent fomitem. Ex hisce porro sordibus, adpetitus avidior, nausea, cardialgia, vomendi conatus ructus, & vomitus acidissimi suam trahunt originem: atque, cum sub quavis digestione in vehementiorem motum fermentativum rapiuntur, ratio patet, cur hypochondriaci, sumtis potissimum epulis, pessime habeant. Et denique, cum ob tam continuum intestinorum stimulum, erum spasmi, cum flatulentis distensionibus reciprocanes suboriantur: luculenter patet, cur alvina excretio in hypochondriacis sit tardior, quin saepius, tam pertinax adstrictio, ut nec tenuiores halitus, multo minus foeces transire queant. XIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
