# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 217

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/217

de malo hypochondriaco observavit colon totum a flatibus distentum, sub insertione vero in intestinum rectum adeo contractum, ut coaluisse videretur. BLASIVS in Comment. in Veslingium pag. 67. memoriae prodidit, quibusdam lienis viscus in immensam elevatum fuisse magnitudinem. Pancreas obstructum fuisse, ipse quondam in viro celebri, ex hypochondriaca passione defuncto vidi; HIGHMORVS disquis. anatom pag. 47. nec non HAFDERVS obs. 59. pag. 242. illud scirthosum ac ulceratum observarunt; ut alia auctorum monumenta silentio praetermittam. §. XVIII. Caussa remoInter caussas vero remotiores, quae ad tardiorem tiores sunt sanguinis per hepar progressum, & hinc subortam ejusexcretionum dem intra imi ventris viscera, & maxime intestina stagna sanguineationem quam plurimum contribuunt, principem locum rum suppressiones. obtinent, excretionum sanguinearum, quae in foeminis per uterum, in viris per venas haemorthoidales, tanquam venae portae, intercedente ramo splenico, sobolem contingunt imminutiones atque suppressiones. Sic enim ex observatione constat, viros in juventute largum e naribus cruorem fundere solitos, si post haec aetate provectiori haemorrhoidalem patiuntur excretionem, quae tantum non semper haereditariam supponit dispositionem, & ad facilitandum sanguinis per abdomen & hepar circuitum multum adfert momenti; ex hujus irregulari successu, aut plane suppressione quacunque de caussa facta, malum incidere flatulentum. Namque cruor abundans, cujus moles per hanc excretionem salutari plane consilio imminuta fuerat, hac cohibita, copiosius in abdomine cumulatur, hinc, ob dictam (Hofm. Sst. T. V.) ctam §. praec. rationem, aegrius per hepar circulatur, adeoque ad intestina regurgitans, noxiosissimam subit stagnationem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
