# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 218

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/218

Eodem modo res se habet cum uterina in sexu sequiore purgatione; quae si imminuta, vel suppressa fuerit, cruor accumulatur in arteria meseraica, exitum affectat per haemorrhoides, & hoc denegato, regurgitat ad intestina, cursumque humorum per abdomen sic reddit difficiliorem. Atque adeo in sequiori sexu generatur saepius malum hypochondriacum, quod facillime cum hysterico complicatur, si simul sanguinis circa ipsum uterum contigerit flagnatio. In hisce casibus, revocatae excretiones, si tempestive fiat, certissimam mali hypochondriaci pollicentur sanationem. §. XIX. Verum quam plurimae adhuc dantur caussae, quae motum intestinorum pervertere, sicque passionem hypochondriaco flatulentam ingenerare valent. Inter eas praecipua debetur animadversio haereditariae dispositioni, quae consistit in ea partium nervosarum, maxime intestinorum per nativitatem propagata constitutione debiliori, qua illa ad suscipiendos motus irregulares existunt facillima: ad quam etiam venarum exilitas, ac laxus spongiosusque habitus, quo pollent hypochondriaci, referri merentur. Haec proclivitas parentum vitio ad liberos protracta, primum plerumque sicuti plurimorum morborum, ita praesertim passionum hypochondriacarum, atque fluoris quoque haemorrhoidalis, praebet fundamentum. Sic parentes hypochondriaci tales generant liberos; atque mater, quae gestationis tempore, hystericis motibus cruciata fuit, aut gravioribus animi pathematibus indulsit, parit infantes, qui aetate provectiores ex levissima caussa in flatulentas ac hypochondriacas delabuntur passiones. XX. Neque vero paucae sunt earum rerum, quas non na Aeris frigida turales dicunt, quae ad generandum malum hypochondria-constitutio. cum apta existunt. Ipse aër, frigidus maxime, insignem hoc in casu obtinet potentiam; dum externam corporis superficiem constringendo, humores majori copia ad interiora agit; qui, quo magis cumulantur, eo facilius stagnationem subeunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
