# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 219

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/219

Humida aëris temperies vi pollet, fibrarum motricium tensionem relaxandi; ex quo hanc ob caussam, omnes morbi, qui ex atonia fiunt, & generantur, & incrementa capiunt. Nocet praesertim frigus intestinorum canali, si vel abdomini liberalius admittatur, vel pedibus; quorum intimiorem cum intestinis consensum, illud inter alia docet momentum, quo teneriores, si nudis pedibus stratis, pavimentisque incedunt frigidioribus, mox tormina intestinorum, atque slatulentias patiuntur: quemadmodum FORESTVS Lib. X. obs. X. de fratre suo refert. Hinc ratio patet, cur hypochondriaci aestate longe melius habeant, quam hyeme; nec non cur in regionibus, quae ad septentrionem vergunt, multo frequentius sit malum, quam in iis, quae sub coelo sereno ac temperatiori sitae sunt. §. XXI. Victus crasPraeter aërem, victus quoque crassior, malo hyposior. chondriaco caussam praebet antecedentem. Cibi crudiores, acidi, flatulenti, legumina, horaei fructus, lacticinia, acetaria, panificia, praesertim recentia, ad adhuc calidiora generant chylum crassum, impurum; relinquunt in primis viis multas sordes, atque motum intestinorum peristalticum insigniter pervertunt; praesertim si vita ab omni comporis exercitatione vacua accesserit. Nocent inprimis cibi, aut minus recte masticati, aut ventriculo, a vix superato rato morbo, vel alia caussa valde debili, justo avidius ingurgitati. Ex hoc fundamento BLANCARDVS P. 2. prax. cap. 61.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
