Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 220
Unproofread scanNot analysed yet
morbum hunc Frisiis, ob pisorum, lacticiniorum &acetariorum abusum pronunciat familiarem; &SIMON PAVLI in quadripart. Botan. pag. 537. recenset casum, de foemina a pane, quem adhuc calentem, &vix e fornace extractum comederat, hypochondriaca. Potus duplici ratione malum illud flatulentum inducere valet; vel si largius, ad crapulam usque assumatur, vel si frigidior calenPosteriori casu praesentissimum ti corpori ingurgitetur. est malum; in priori diuturniori demum exercitio, tanquam dignum heluonibus flagellum contrahitur. Peccat quoque potus, si adsumatur parcus, aut nimius isque aquosus, aut spissior, crassus ac foeculentus. §. XXII. Frequentissime resultat malum hypochondriacum ex vita otio immersa, quae unicam saepius nascentis morbi caussam constituit. Quemadmodum enim frequens corporis exercitatio non modo solidarum partium, musculorumque robur ac motum valde promovet, verum etiam humores reddit fluxiliores: ita ex hujus intermissione languent vires, prosternitur fibrarum elater, ac humores non vegete circumacti, redduntur spissi. Haec vivendi ratio eo fit opportunior ad inducendum nostrum morbum, si accedant nimiae, ac immoderatae meditationes, lucubrationes, atque vigiliae, studiorum caussa diutius protractae. Quodvis horum momentorum insignem obtinet potentiam, ad infringendum partium solidarum elaterem; maxime cum iis indulgentes, curvo, inflexoque corpore libris quasi incumbere solent; ac inter epulas veluti cum cibis fiteras devorare volunt. In hac caussa situm est praecipuum fundamentum, quod foeminae otio, &parco potui indulgentes quodque viri, chartis impallescentes, ac inter libros sepulti, plerumque crucientur hypochondriacis pathematibus, &haec constituant morbum literatorum. XXIII. Nec negligenda sunt animi pathemata; ex quibus Animi padiuturnus moeror, curae, solicitudines praecipuam in ge-themata. nerando morbo flatulento hypochondriaco vim obtinent. Quanda enim ipsorum si potentia, in destruendo partium solidarum robore, ac praesertim digestione pervertenda; quotidiana docet experientia. Ex auctorum medicorum observationibus, huc spectant binae admodum notabiles; quarum unam HORSTIVS Lib. IV. pag. 194.