Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 223
Unproofread scanNot analysed yet
&passione iliaca: sed in vomitu haec inversio incipit a pyloro, aut forsan intestino duodeno, &per ventriculum, atque gulam ad fauces usque propagatur; in iliaca vero passione vehementissimo spasmo, quin convulsione motus universi canalis intestinalis ac ventriculi, a sphinctere ani usque ad orificium oesophagi invertitur, cum subsequente demum vomitu stercoreo. Verum res aliter se habet in malo hypochondriaco: namque inversio motus illius vermicularis non nisi certa intestinorum loca occupat, &spatia relinquit libera, quae sedem praebent flatulentis vaporibus. Hinc adparet ratio murmurum, ac borborygmorum, satis magno strepitu in abdomine circumactorum; atque flatuum per omnes abdominis oras, sursum, deorsumque, &ad latera ruentium, matutino potissimum tempore, vel etiam post graves mentis defatigationes nullo insequente ventris crepitu, vel alvi dejectione saevientium. Scilicet mox certis in locis inclusi veluti, ac incarcerati sunt hi vapores, mox accedentibus spasmis summo impetu ad alia devolvuntur, &hinc tantum sonitum, rugitumque edunt. §. XXVI. Discrepat porro passio nostra a Colica, &haec sae 2) A colica. pissime illi supervenit. Namque sicuti illa est morbus longissimus, qui servata interdum accuratissima diaeta invadit; ita colica brevior &magis transitoria est affectio, quae ex vitio alimentorum plerumque provenit, &acutissimis intestinorum torminibus, ac pertinaci alvi constipatione sese exserit, atque hac soluta protinus quiescit; dum in flatulento malo longe plura ac graviora juncta sunt symptomata. Hoc porro probe distingui meretur a nephtitide calculosa; licet enim saepenumero dolores calculum mentientes, habeat comites; tamen nulla calculorum excretio sequitur; &si forsan in urina cernatur sabulum, hoc demum post diuturnam moram, tanquam icorbuticae dyscrasiae soboles, ad matulae fundum secedit.