Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 225
Unproofread scanNot analysed yet
THESES THERAPEVTICAE. OVratio mali hypochondriaci recentioris, uti facilior est, Indicationes Cita paucis absolvitur: ubi vero illud altas jam egit ra- curatoria. dices, adeo ut humorum motus per totum corpus sit perversus ac irregularis, &solidae nervosaeque partes a tono suo prorsus fere dejectae existant; non modo ipsae hae caussae sanationem admittunt difficiliorem, eamque requirunt diuturnam ac constantem; verum etiam ipsa aegrotorum, pharmaco mania laborantium constitutio eam reddit intricatiorem. Namque hi ob tardiorem sanguinis crassi per caput circuitum, inclinant ad continuum metum atque diffidentiam, ideoque summum periculum, quin ipsam mortem semper anxii verentur; atque propterea inconstantes mutabiles, ac impatientes multos consulunt medicos, variasque assidue appetunt medicinas, quarum farragine in deteriorem magis delabuntur statum. Medicus igitur aggressurus hanc medicationem, moneat primum, ut aeger sit constans, patiensque, atque tum sequentes indicationes exsequi studeat; nimirum 1) ut amurcam flatulentam evacuet, sordesque primarum viarum acres, viscidas biliosas, malo continuum pabulum suppeditantes, corrigat, temperet, ac sensim eliminet. 2) Spasmis consopitis, inversum ventriculi ac intestinorum motum peristalticum in naturalem reducat ordinem, eundemque languidiorem confortet, ut recta fiat ciborum concoctio, ac chylus reliquique humores generentur laudabiles ac spirituosi. &agnantes succos discutiat, circulum sanguinis, uti per abdomen, ita etiam per universum corpus reddat aequa(Hossm. Sst. T. V.) lem, byGo lem, succosque, facilitatis per urinam ac cutim excretionibus, ab omni acrimonia depuret; 4) ac denique totum partium nervosarum systema corroboret.