# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 226

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/226

Priori scopo, maxime in paroxysmis hypochondriacis, aut ubi symptomata praeter consuetudinem sunt exacerbata, uti quidem post fortiores animi affectus, errores diaeteticos, vel hyemali ac autumnali tempestate contingere solet, faciendum est satis. Tum vero nullum est, quod in motu intestinorum inverso ad inferiora derivando, spasmis sedandis, atque slatibus, sordibusque eliminandis praesentiorem, certiorem ac efficaciorem virtutem praestet remedium, quam clysteres. Hi possunt concinnari ex herbis emollientibus, decocto avenae, florum chamaemeli, summitatum millefolii, oleisque amygdalarum dulcium, anethi, chamomillae, lini &c. additis speciebus carminativis ac discutientibus, semine anethi, carvi, inque primis cymini. Ab eorum infusione curam protinus ordiri, eosque, cum spasmi intestinorum irritum saepenumero reddant effectum, aliquoties iterare juvabit; eo magis, si stercora indurata fuerint: quo etiam casu interne oleum amygdalarum dulcium, aut jusculum avenaceum large potare expediet. Nec negligenda sunt alvum demulcentia, ac blande laxantia, oretenus exhibenda: quae inter omnibus palmam praetipiunt infusa, ex manna, rhabarbaro, cremore tartari, addito roborandi fine, oleo de cedro concinnata. Ita RHODIVS Cent. 2. obs. 2. mali hypochondriaci curationem dato saepius rhabarbaro, feliciter successisse refert. Praesentaneam quoque ac singularem opem ferunt salia media thermarum, ut Epsomense, Sedlicense & Carolinum, si nonnunquam ad drachmum vel ultra cum absorbente rhabarbaro, corticibus aurantiorum, nitro maritata ex aqua pura copiosiori propinentur. Prosunt porro insigniter passulae rhabarbarinae, poma borsdorffiensia, aut cocta, aut si tulerit ventriculus, cruda, ac pruna laxativa, quae in cassum adhibitis variis purgantibus, aegrotos aliquoties liquata alvo sublevasse, confirmat THONERVS obs. pag. 163. Nec incongruae denique sunt pilulae blandae balsamicae, e. g.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
