Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 232
Unproofread scanNot analysed yet
Instituere autem illum oportet nioderate, atque tum praecipue, ubi digestio absoluta, ac ventriculus a cibis vacuus est; vel equitatione, vel vectione in rheda, vel obambulatione. Ceterum animi pathemata, non minus, ac multiplex remediorum farrago, cane pejus &angue vitari debent. Et in hac commendata victus ratione, si alvi simul libertas conservetur, ac statae repetantur venaesectiones, non modo curandi rectissima via, verum etiam felicissima methodus praeservatoria sita est. Verum mitigatis sic mali hypochondriaci symptomatibus, remotis caussis, liberisque omnium excretionum ad praecavendas recidivas, roboratio &primarum viaviis; &totius nervosi systematis adgredienda est. Tum rum, vero, praeter continuatum Elixini supra memorati balsamici visceralis usum, &observatam rectam victus rationem locum habent, &praestantissima sunt martialia; quae stringendo leniter debilitatas fibras, pristinum robur illis restituunt. Haec optime in forma liquida offeruntur, uti est tinctura martis tartarisata Zwoelfferi, Ludovici; vel etiam limatura vel crocus martis in pulveribus commode exhibetur, qualis parari potest ex faecula radicis ari, lapidibus cancrorum, succino, cinnabari, arcano duplicato, &croco martis aperitivo, addiris olei ligni sassafras aliquot guttulis. Non minus insignem utilitatem praestabit cortex cascarillae &chinae, inter pulveres mox recensitos; potest etiam alius ex radice pimpinellae, ari, cort. cascarill. aurant. succino, macis, lemine cymini sale, absynthii, parari, qui blanda balsamica virtute roborat ventriculum, &intestina, digestionem adjuvat, &cruditatum impedit proventum. Nec denique parum emolumenti sperare licet a balneis externis martialibus, veluti sunt Lauchstadiensia, Freyenwaldensia, ac Toeplicensia, potationi Carolinarum subjungenda, quippe quae totum corpus mirifice confortant. XI. Nec denique silentio sunt praetermittenda externa Externa reremedia, quae in molestis inflationibus intestinorum ma-media.