# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 234

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/234

Ex horum numero primum se offerunt vomitoria; quibus nonnunquam aegri, vel sibimet solis sapientes, vel saepius medicorum suasu sibimet consulere volunt, maxime, si ingentibus praecordiorum anxietatibus, ventriculi inflationibus, nauseis molestissimis, vomendi conatibus, obviscatione ac constrictione hypochondriorum tanta, ut veluti fune compressa, vel pondere quodam infarcta videantur, atque eructationibus atrociter conflictantur. Neque negandum est, quin in tali rerum statu ex leni emetico aliquod suorum symptomatum levamen persentiscant. At vellem, ut a fortioribus stimulantibus prorsus abstineatur; solamen enim, quod adferunt, brevissimum est, & post se trahunt graviora symptomata. Interim non penitus prohibere licet lenissima vomitoria, ex radice lpecacuanhae ac lapidibus cancrorum remittente spasmo data: nec reformidandi sunt illi vomitus, qui hypochondriacis saepenumero sub initio potationis thermarum Carolinarum eveniunt; continuato enim potu, & evacuato ex fundo duodeni muco sponte cessant, & aquarum operatio melior succedit. III. Quum porro Medico nihil magis curae cordique esse debeat, quam ut alvum conservet lubricam; caveat, ne acriorum fortiorumque purgantium, scammoniatorum, jalappinorum &c. usu oleum camino addat. Illa enim intestina ad graves immanesque proritant spasmos, humores valde commovent, & relinquunt majorem atoniam, ac contumaciorem adstrictiorem. Teneriores, ac sensibiliores nec salia media magna dosi tolerant; iisque magis conferunt alimenta lubricantia, clysteres, mannata ac rhabarbarina. Nec pilulae illae polychrestae, balsamicae, quae aloen fovent, omnibus subjectis, nec nimis crebro usu conveniunt; maxime ubi non adest naturalis ad fluxum haemorrhoidalem dispositio, nec imminuta humorum abundantia; stimulant enim ad intestinum rectum, vanosque conatus, & pertinaciorem stagnationem aeque ac siccitatem caussantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
