# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 236

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/236

Sic quidam, qui nimiam virium jacturam patiuntur, ex justo copiosiori sanguinis missione in majorem incidunt debilitatem. Contra quorum vasa sanguine turgent, aut ubi plane sanguineae excretiones suppressae sunt; iis omnino largiores prosunt venaesectiones; neque vero, quod probe observari meretur, nisi certis casibus in brachiis institui debent. Eo praesertim tempore ab omni refrigeratione, ac victu crassiori cavere expediet, & mentis tranquillitati sedulo studere; ne scilicet ab aere frigidiori salutaris cohibeatur perspiratio, aut victu crassiori cruditates in primis generentur viis. VI. Magna quoque in admovendis hirudinibus opus est cautione; ubi enim nulla existit ad haemorrhoidalem excretionem proclivitas, aut illa fiat symptomatice, tantum abest, ut illam appositis hirudinibus promovere liceat, ut potius motum humorum in iis locis derivare ac revellere oporteat. Verum si cruenta per anum evacuatio praesto fuerit, & cohibita exitum affectet, & dolores in osse sacro, ac intestino recto urgeant; aut ubi colica torminosa haemorrhoidalis adfligit, saluberrimus sanguisugarum est usus. Saepius autem necesse est, ut praemittatur universalis humorum per venaesectionem inanitio. Nec vana est opera, si loca haemorrhoidalia fotibus demulceantur, atque tum eo, quo natura eruptionem haemorrhoidalem molitur, tempore selectae hirudines apponantur. §. VII. ἐπ γε ἐὰ σ κι ππ σα χ CAP. VI. De malo hypochondriaco. §. VII. Circa motum corporis, ut desideratam praestet Circa corpopem, notantum est; quod sub aëre sereno ac amico in- ris motum. stitui debeat, ne ab externo frigore plus damni contrahamus, quam ab exercitatione emolumenti speramus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
