# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 237

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/237

Neque sit impetuosus, sed moderatus per gradus continuatus, ad lenem usque corporis incalescentiam: & probe dispiciendum, ut tum moles humorum sit imminuta, ac alvus aperta, ne sanguis nimium exaestuet. Nunquam fiat statim a pastu, id quod imprimis de equitatione ac vectione tenendum est; quoniam his succussionibus flatulentae exacerbantur molestiae. Commodissimum tempus est vel matutinum, haustis antea aliquot infusi calidioris vasculis, vel vespertinum, si digestio fuerit absoluta. VIII. De potu nihil absolute certi determinari potest; sed Circa potum. quilibet explorare debet, qualis sibi sit proficuus. Quidam ex cerevisia leviori, secundaria optime se habent; neque ideo ab ejus usu prohibendi sunt. Nonnullis aqua pura frigida, vel sola, vel cum cinamomo decocta ingentem praestat utilitatem: hinc nec dissuadenda est. Ubi concurrit scorbutica humorum diathesis, repurgatis primis regionibus, non modo serum lactis, si tulerit ventriculus, insigniter confert, verum etiam ipsum lac cum acidulis Selteranis commixtum loco curae adhiberi potest. De acidulis adhuc notandum probe est, quod in iis, qui spasmis vehementioribus agitantur, aut cardialgia gravi laborant, minime potari debeant frigidae; quoniam frigus nervis est valde infensum. Praestat tali in casu vel thermis, vel acidulis tepefactis uti. Inter vina denique cuncta acida, veluti Rhenanum ac Mosellanum recentia aciditatem ventriculi augent: augent: contra vero moderatus veteris Rhenani, aut Burgundiaci, quod bonae notae est, aqua diluti usus concedi potest. IX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
