# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 243

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/243

Epicrisis. Discimus ex hoc casu, quod homines rectissime valentes, sanguinei ac valde hilaris temperamenti, sine ulla praecedente viscerum labe aut obstructione, aut sanguinis excretione suppressa, ex solo vehementi terrore, & gravioribus diaetae erroribus, in malum hypochondriaco flatulentum repente possint incidere. Nota mihi sunt plura ejusmodi exempla, ubi homines ex sanis vegetisque protinus facti fuerunt hypochondriaci; ob nullam aliam caussam, quam si post sumta fortiora purgantia frigidum potum hauserunt, animi affectibus indulserunt, aut vino farti frigido aëri corpus commiferunt; aut ab hoc crapulis se polluerunt. Horum enim momentorum, maxime si plura simul complicentur, tanta est efficacia, ut unita vi nervorum genus, & maxime delicatissimas ventriculi ac intestinorum tunicas insigniter laedere, earumque robur destruere valeant. Talis affectus meretur dici idiopathicus; ubi morbus, salvis humoribus pariter ac visceribus, protinus a vitio canalis alimentaris incipit; qui congruis medicaminibus sub initio facile expugnari, & in prima veluti herba suffocari potuisset. At postquam invaluit, atque labes ad solidas & fluidas partes propagata fuit; quorsum purgantia, martialia, intempestive data, aquae minerales, non habita alvi plethoraeque ratione adhibitae; aliaque remedia plurimum contulerunt: temporis utique beneficio opus fuit, ut blandis subsidiis atroci huic malo succurrere potuerimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
