# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 246

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/246

In cura, quum nimium debilitatus esset, nullam venaesectionem instituendam curavi; at, ut humores ob summam intestinorum atoniam in iis stagnantes imminuerem, & tubercula haemorrhoidalia, quae fiebant symptomatice, discuterem, jussi sanguisugas adponi; atque tum praecipuam medendi curationem, ad robur intestinis ac nervoso generi restituendum direxi. Docet quoque haec morbi historia, quod ex sola motus peristaltici intestinalis per caussas externas facta destructione hoc malum fieri possit; cum multi nostri temporis sibi persuasum habeant, sanguinem in venis mesaraicis & vena portae spissum stagnantem, & qui non exitum habet per venas haemorrhoidales, unicam esse hujus affectus caussam; sed quod saepius animadverti, conatus ad haemorrhoidalem fluxum & difficilior sanguinis per hepar transitus perversum intestinorum motum peristalticum demum subsequitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
