# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 248-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/248-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/248-2

OBSERVATIO V. Vir quadragenarius, melancholicae constitutionis, ex vita sedentaria, atque continuis & inopportunis lucubrationibus per viginti jam annos contractum patitur malum hypochondriacum: quod ipsum praecordiorum anxietatibus, pectoris & septi transversi compressione, dolore inflativo hypochondrii sinistri, alvi obstructione contumaci, atque insigni mentis angore primum cruciavit. Accessit ante decennium haemorrhoidalis fluor, & abhinc saepius adparuit; nullam vero prorsus malo tulit opem, sed illud potius novis symptomatibus, nimirum cordis palpitatione, dolore capitis, cervicisque, & podagricis demum insultibus fuit adauctum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
