# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 248

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/248

Neque etiam mirum est, quod ex balneis ac acidulis frigide, spasmis nondum consopitis, nec praeparato antea corpore, potatis invaluerunt symptomata, & praesertim singultus accessit: omne enim frigus nervis est infensum, & spasmodicas affectiones insigniter auget. Contra, ubi vehementia mali congruis medicinis mitigata, ac corpus probe praeparatum fuit; eaedem acidulae, quae antea nocuerunt, praestantissimum tulerunt levamen. Neque ego, quod bona fide testari possum, in hoc longo & pertinaci malo vel mitigando vel debellando, vel graviori periculo avertendo, securius & praesentius remedium vel auxilium deprehendi, quam post convenientem aquarum mineralium & balneorum usum in exquisito vitae regimine, moderata diaeta, motu & exercitatione corporis, & temperatioribus stomachicis quae virtutem intestinorum peristalticum placide roborant, flatus discutiunt, & alimentorum dissolutionem promovent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
