# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 250

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/250

Sic observamus, saepenumero a cibo inflante, haustu vini acidi, aere horrido, vel saepius aura tantummodo frigida, leviori animi motu, vel medicamento nimis activo, protinus recrudescere sopitos hactenus motus. Quare ea probe tenenda est cautela, ut, si caussas materiales removimus, ac motus irregulares sedavimus, summo annitamur studio, quo genus nervosum rursus confortemus. 3) Nec denique illud filentio est praetereundum, quod, spasmis ac doloribus exteriores corporis partes occupantibus, interiores ab iis sint immunes; his vero spasmis infestatis, exteriores partes vacuitate dolorum gaudeant. Ex hoc phoenomeno illud singularis usus in praxi eliciendum est, quod in ejusmodi hypochondriacis spasmis, artus externos vexantibus, cane pejus & angue vitanda sint omnia ea, quae facultate ab exterioribus ad interiora repellendi pollent; cujus generis sunt refrigerantia, ipsum frigus, anodyna, narcotica, saturnina, vel etiam spirituosa linimenta exterius adplicata; nec non interna, quae stimulant intestina, eorumque tormina inducunt, uti sunt purgantia, emetica, potus frigidus, fructus horaei &c. Contra vero prosunt, quae transpirationem augent, & constrictam cutim relaxant, ejusque spiracula patula servant. ObserCAP. VI. De malo hypochondrides.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
