# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 251

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/251

OBSERVATIO VI. Per litteras pronuper opem meam requisivit vir Pasto hypoquidam litteratus, consiliarii munere fungens, annorum chondrtaca a diuturno triginta septem, temperamenti cholerico sanguinei, cormoerore orta, poris paullo habitioris; qui juvenis saepius multumque & suppressa cruoris e naribus fundere suevit, atque ceterum sub lauta per terrorem diaeta, ac intercurrentibus in vini potu excessibus, non quartana suobstante insigni plethora, illibata gavisus fuit sanitate. At stentate. per sex circiter annos, post praegressum diuturnum moerorem, accedente vita sedentaria, passionibus hypochondriacis adfligi coepit, quarum hae potissimae sunt: urgent per intervalla slatulentae imi ventris distensiones, tanta ferocitate, ut accedant vertigines, sudores frigidi, & animus ad cuncta negotia reddatur torpidus & anxius. Sub costis spuriis in sinistro maxime hypochondrio gravativus, mox tensivus sentitur dolor, qui saepius ad semur totumque pedem, cum hujus quadam stupiditate excurrit, & calculi renalis suspicionem movet. Junguntur tinnitus, susurrusque aurium; alvus plerumque sicca, & ciborum appetentia mox dejecta, mox avidior est; sed a pastu male habet; atque urina mingitur pauca, cum crebro stimulo. Quatuor abhinc annis asthmate quasi convulsivo prehendebatur, in febrem quartanam desinente. Ab hac diu durante, tandem per insignem terrorem, ob magnum urbis incendium subortum liberabatur, & ab eo tempore cuncta symptomata acerbiora sentit. Inprimis flatus ructusque multam crucem figunt; artus externos saepenumero spasmodicae ac fere convulsivae torquent agitationes, noctesque somno ideis terrificis pleno, sudoribusque copiosis stipato transiguntur. Consuluit varios frustra medicos, quorum hi malum hypochondriacum, illi renum vitium accusarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
