# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 261

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/261

Hi enim quia cum impetu, vehementi vociferatione sanguinis & humorum motum ad pectus, cor & caput impellunt, non mirum est, quod prae aliis pectoris ad suffocationem usque compressiones, phlogoses, sensuum defectiones ac lypothymias cum strepitu & tinnitu in capite & auribus, constrictiones faucium suffocatorias cum sudore frigido, modo calido experiantur; sanguine tamen existente satis fluido & florido; qualis per respirationem auctam sub celeriori per palmonum vasa transitu efficitur. Ego in tali casu per longam experientiam non melius & tutius aliquod remedium lacte asinino, convenienti tempore & methodo exhibito, sufficiente motu & analepticis, balneis quoque aquae dulcis, decenti ratione admissis me unquam deprehendisse, certa fide asseverare possum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
