# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 276

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/276

Datur quoque crebrior cordis palpitatio seu motus, qui occurrit in iis, qui celeri cursu, saltatione, lusu pilae, aut balneis nimium calidis corpus exagitarunt; vel effusiori gaudio indulserunt, vel fortiori iracundia exarserunt; nihilque est, si celerior, atque velocior cordis & arteriarum systole, a commotis nimium, atque citius per cordis cava circulantibus succis inducta. Haec eadem celerior cordis systole, dum a pulsus duritie vacat, sese distinguit a febrili pulsu, qui hujus frequentia cum duritie juncta absolvitur. Distingui porro debet cordis palpitatio ab ea, quae interdum maxime in foeminis circa, ultimos gestationis menses, in epigastrica abdominis sensitur regione; & nihil est, nisi arteriarum in eo eo loco sitarum, praecipue coeliacarum, nimia a copioso & inpromto per venas splenicas regressu praepedito cruore repletio, validiorque pulsatio: quae optime sanguinis missione curatur. Tale exemplum prostat A. N. C. Dec. I. anno VI p. 261. De his nobis directe non sermo est; sed de ea loquimur specie, quae aegros non raro sine evidenti, ac externa caussa adoritur, & tanta cordis contractione & agitatione perficitur, ut illud etiam e naturali sua sede dimoveatur; & vel ad sinistrum magis latus propellatur, vel violener ad costas, atque sternum allidatur, tantaque vehementia praecordia elevet, ut pulsatio externa tegumenta attollat, & quantoque extra parietes percipi potuerit; testantibus FORESTO Obs. Lab. XVII. Obs. 10. & CHRISTOPHORO a VEIGA Lib. III. de art. med. cap. 8. Quin RIVINVS de Cordis palpitatione §. 13.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
