# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 280

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/280

Hinc sequitur, cor undique, interne pariter, ac externe, valde nervosum, valdeque sensibile esse, & ab omni, quod ipsi inhaeret, ad contractionem posse vellicari. Deinceps cor est musculus liber, a quatuor magnis vasis pendulus: Ergo a motu naturali majori ad omnes plagas rapi, eque consueta sede dimoveri potest. Usus cordis est, ut sanguinis circulum per totum corpus promoveat; de quo ad nostrum scopum haec notamus. Sanguis ab omni corporis puncto, ope venarum primum exiliorum, mox capaciorum, fertur tandem in venam cavam, ejusque, quem prope dextram cordis auriculam format, sinum amplum, & ex eo in dictam auriculam, tanquam cavum intus musculum, sub ejus dilatatione ingreditur: simulque chylus ex subclavia, per descendentem cavam, eandem subintrat auriculam. Haec igitur humoribus plena, ad sui contractionem solicitatur, qua facta, eruorem cogit in dextrum cordis ventriculum, vel prorsus laxatum, vel juxta Lancisii mentem, in fine Ille vero diastoles atque principio systoles constitutum. cruoris mole, ob fabricam valde nervosam, stimulatus valide constringitur; pellitque contentum fluidum, impedito per valvulas tricuspidales ad auriculam regressu, in pulmonalem arteriam, per pulmones undique distributam. Inde Inde liberis undique viis, tendit ad pulinonalem venam, perque hanc iisdem modis, a sinistro cordis thalamo excipitur, & ex eo per aortam arteriam in totum corpus effunditur. Expresso e corde cruore, ejus ventriculi vacui, in situm vere naturalem, qui diastole est, se restituunt; & quamprimum cruore implentur, ob mechanicam necessitatem, rursus contrahuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
