# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 3-3

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/3-3

OBSERVATIO VIII. Quum ante aliquot annos in aulam Guelpherbytanam pro valetudine ferenissimi Ducis restauranda vocarer; accidit, ut generosus, & maxime reverendus Canonicorum Praefectus, sexagenario major, me in reditu ad ipsum invisendum, consilium petiturus invitaret. Laborabat enim gravi, eoque duplici morbo, uno oculorum quorum hac gutta serena, illu cataracta incipiente affectus erat; altero imi ventris, quo per intervalla, crebris ructibus, & dejectioribus sursum d orsumque ehementissimis vexabatur. Ad sanandum oculorum affectum conquisita permulta peritissimorum & medicorum, & chirurgorum, etiam Gallorum responsa consiliaque mihi monstrabat, affirmans, quod frustra per aliquot annos varii generis remediis, quae maximam partem erant purgantia valde acria, mercurialia, cephalica, cinnabarina, nervina &c. usus fuerit, sed inde potius ratione morbi posterioris pejus habuerit. Hic vero in eo consistebat: terria post prandium hora praeviis hypochondriorum tensionibus, borborygmis totum abdomen occupantibus, lumborum dolore, & alvo adstrictiore, quae familiaris ipsi erat, accedebant anxietates cardialgicae, cum sudore frigido, & tumore circa pylori regionem eminente stipatae: quae per flatus magno cum impetu primo sursum, dein deorsum prorumpentes solvebantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
