Latin
OBSERVATIO. I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 30
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus enim ea est vis ac indoles, ut externas corporis partes fortius constringendo, succos vitales majori copia ac impulsu ad interiora, &praecipue caput compellat. Et hanc eo facilius ac violentius terror exserere observatur efficaciam in infantibus ac junioribus; qui gulae nimis indulgent. Inde enim non solum primarum viarum sordes acidae producuntur, quae fortioris appetitus tantum non semper caussae existunt: verum etiam sanguis copiosus, simul tamen crassus ac viscidus generatur, qui ad caput raptus, membranas cerebri eo facilius ad violentas proritare valet stricturas. Hoc in nostro casu adparet ex vultus rubore &vasorum turgescentia sub paroxysmo: hinc etiam non alienum fuit, sanguinis fluxum per nares promovere, &sic illius progressum per caput reddere liberiorem. Sed notari meretur, post ejusmodi vacuationes sanguinis, humorum motum protinus ad inferiora esse revocandum: alias enim facillime recrudescunt epilepticae agitationes. Quod cum crebris pediluviis ac clysteribus factum fuerit: tum operae fuit pretium, pulveres epilepticos propinare.