# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 300

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/300

Ob vim commoventem caute etiam cum balneis aquae dulcis procedendum est; illa enim, si adhibeantur, tepidissima, & paroxysmo remittente ex usu esse debent. Contra blanda diaphoretica, in eo potissimum casu, ubi retropulsa sunt exanthemata, insignem merentur laudem; quippe quae lenem provocando sudorem, inimicam materiam simul expellunt, ac efflorescentiam ad corporis superficiem revocant. Quando cordis palpitatio ab insigniori plethora originem traxit, faciesque cruore valde turgida adparet: praestat interdum sanguinem, ex tusa vena jugulari externa detrahere. Sed notandum circa talem est operationem, ut tepidiora pediluvia, & ante, & inter eam adhibeantur, ne nimius sit ad superiora sanguinis affluxus. Nonnunquam quoque necessitas postulat, ut praemittatur phlebotamia in pede; & ea in collo posthaec instituatur. Enarrationes morborum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
