# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 301

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/301

Hi igitur crebrius meam requirebant opem & consilium; equidem nolui multa fausta promittere, eo quod polyposi concrementi quidpiam jam tum praecordiis inhaerescere judicabam. Ad levandum tamen malum suasi, ut sanguinem, qui ob copiosum mensium successum nunquam antea a Chirurgo fuerat detractus, ex brachii vena bis vel quater mitteret quotannis; a vino quo una cum parentibus, qui in regione vinis abundante & cerevisiis carente nati ac educati erant, liberalius inter cibum uti consueverat, inposterum abstineret, & loco potus ordinarii aquam puram simplicem sumeret. Deinceps quoque animi ac corporis quietem commendavi, quibus effectum est, ut mitioribus deinde factis paroxysmis & corpus contabefactum & vires collapsae incrementum ceperint. Denique vero elapsis aliquot annis ingenti moerore ob parentis obitum perturbata, gravius afflicta & febre tandem superveniente hectica e vivis sublata est. Epicrisis. Id non semel, sed saepius observavi, sanguine ob nativam & haereditariam corporis dispositionem abundantes sub primis aetatis annis, quando per nares crebrius sanguinem evacuarunt, hoc subsistente fluxu, cephalalgiis, inio cordis palpitationibus valde tentari; ita quidem, ut accedente narium haemorrhagia, cordis tremor desinat, ista vero vel imminuta, vel penitus sublata, invalescat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
