# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 302

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/302

Et sicuti diaeta, quae succos temperatos copiose ingenerat, eorumque ebullitionem concitat, causam omnino huic affectui subministrare valet: ita victus tenuis, potus aquae simplicis loco vini vel cerevisiae, sanguinis quoque superabundantis per vices repetita missio, non modo si corpus natura dispositum sit ad tale malum, id praeservandi, sed etiam si praesens est, mitigandi vel sanandi insigni omnino energia valent; adeo, ut etiam polyposis ingignendis concretionibus, quae sanguineae complexionis hominibus valde sunt familiares, & nostrum affectum incurabilem efficiunt, satis valide resistant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
