# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 304

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/304

OBSERVATIO III. Puer duodecim annorum, constitutionis tenerrimae, ac macilentae, temperamenti sanguinei, ob grave domus incendium, ingenti perculsus terrore, protinus in cordis palpitationem incidebat; quae per intervalla longo tempore exercebat illum, & a pastu maxime invalescebat. Dati a medico pulveres antepileptici cum opiatis remixti, exacerbabant malum; cui post aliquot septimanas, dolor hypochondrii gravativus, interdum tensivus, respirandique difficultas accedebant. Hinc judicatum fuit, palpitationem ex obstructis hypochondriis fuisse subortam; & ideo anthypochondriacis, aperientibus, martialibus, aliisque sed frustra pugnatum est remediis. Quare, cum nullum fere superesse videretur consilium, per anni dimidium omnem medicinarum usum respuit aeger: atque tandem mire extenuatus, pedum primo, mox totius abdominis tumore prehendebatur, cum insigni palpitationis levamine; superiora marcescebant, adpetitus peribat, ingens vexabat tussis, & hac immedicabili pressus hydrope, diem obiit supremum. Epicrisis. Quod gravis terror cordis palpitationem inducere possit; vel eo tempore docemur, quo periculosa incendia urbis incolas terrent: tum enim plures palpitante tremore infestatos discurrere videmus; veluti hoc malum eo in casu esset epidemium.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
