# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 306-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/306-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/306-2

OBSERVATIO V. Octodecim annorum adolescens, celeberrimi archiatri filius constitutionis tenerioris, post corpus pilae lusu ad calorem, sudoremque commotum, copiosam ingurgitavit cerevisiam; neque vero ullam, praeter corporis lassitudinem, inde sensit molestiam. Elapsis duabus septimanis, largius hausit vinum; & insequente nocte protinus insigni capitis dolore, praecordiorum anxietate, vomitu, cordisque palpitatione corripitur. Hanc retinuit per quatuor annos, modo longioribus, modo brevioribus intervallis recurrentem, atque cum gravissimis semper stipatam anxietatibus: notabile tamen fuit, paroxysmos, incurvato corpore, vel reclinato ad dorsum capite, insigniter imminutos ac mitigatos fuisse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
