# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 306

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/306

Accessit iracundia, quae vim possidet, exaestuandi, & ad habitum corporis compellendi sanguinem; potus vero frigidus eundem in orgasmo constitutum ad interiora validius rapiendi, facultate pollet. Quamobrem hujus copia nondum imminuta, in cassum utique data fuerunt cuncta, utut praestantissima remedia. Praestat potius in tali casu, sanguinis molem venaesectionibus, saepius repetitis imminuere; atque tum relaxatis fibris, per congrua subfidia, veluti sunt martialia, pristinum instaurare robur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
