# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 315

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/315

nes, quibus difficilis ac laboriosa, tanquam molestum symptoma, jungitur spiratio; maximeque tales, quae in pulmonibus fixam obtinent sedem, veluti pleuritis, peripnevmonia, tussis, phtysis, scirthi, tubercula, & vomicae pulmonum: attamen multae dantur insuper, tam intra, quam extra thoracem caussa, quae respirationi, & vitali humorum circulationi infensae, summum minantur periculum, & morbum producunt, qui Graecis asthmatis nomine venit. Hoc vero secundum nostram sententiam nihil est, quam impedita, & laboriosa admodum respiratio, cum ineffabili anxietate, & praecordiorum angustia juncta, liberum sanguinis per pulmones circuitum turbans, a variis caussis suborta, periculi suffocationis non expers. §. III. Quemadmodum variae sunt caussae, ita varia quoque Differentia asthmatis asthmatum occurrunt genera. Datur dispnoea quaedam leconvulsiui a vior, quae subjectis succorum plenis, corpulentis, atque pituitose. pinguibus familiaris est, maxime si corpus valde commoverint; & nititur quoque difficiliori sanguinis per pulmones progressu, & nimia vasorum expansione, aeris ingressum sufficientem praepediente: sed haec periculo vacat, & transitoria est. Deinceps occurrit asthma pituitosum, quod cum tussi humida, ac rejectione pituitae viscidae conjunctum, noctu dieque sub quocunque corporis situ infestat, & copiosiori muci viscidi, vesiculas pulmonales obsidentis, & aeris liberiorem ingressum & egressum praepedientis, ad praecordia aggestioRr 2 d by ni debetur. De hoc autem Tomo sequenti medic. Syst. disseremus, & jam de eo potissimum agere constituimus, quod a spasmodica partium spirationi dicatarum strictura, a diversi generis caussis, intra & extra thoracem consistentibus oborta gignitur, & vocatur spasmodico flatulentum, atque convulsivum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
