# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 317

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/317

pallida est; sudor circa frontem & jugula emanat; assidua & aspera tussis infestat, rejiciuntur pauca, tenuia, frigida, veluti quaedam spumae efflorescentia; inflante spiritu collum intumescit, praecordia revulsa sunt; arteriarum pulsus parvi, srebri, atque depressi, crura exilia. Quod si haec ulterius incrementa capiant, instar comitialis morbi, nonnunquam hominem strangulant. At si vertantur in melius, tussis longior & rarior fit, plura excernuntur saniosa sputa & humidiora; multa per ventrem aquea exturbantur, urina copiosa excernitur, licet nondum quicquam in ea subsidat, vox sonantior clariorque redditur, somni longiores, quantum satis fuerit, efficiuntur; praecordia remittunt; dolor interdum ad scapulas cum remissione transit; anhelitus rarus, levis, sed cum asperitate fit. Quo magis invaluit ac inveteravit malum, eo acerbiora ac vehementiora haec omnia fiunt. Alvus ceterum plerumque est adstrictior; & urinae minguntur tenues ac aquosae. Accedunt frequentissime pedum, dein manuum, faciei, ac dorsi tumores, brachiorum torpor; facies fit lurida, plumbeoque colore notata, jungitur febricula cum typo irregulari, vespertinis exacerbata temporibus; supervenit cachectica corporis defoedatio, cum tumore pedum oedematoso, hydrops pectoris, vel etiam ascites, ac anasarca; atque tandem associatur paralytica alterutrius lateris, vel saltem brachii resolutio; aut loco hujus, quod notabile est, amaurosis, quae est oculorum paralysis, observata fuit a GOHLIO in Schediasmate, de asthmate convulsivo a polypo cordis. Et quoniam tantum non semper suffocatione finitur hoc asthma; dicitur quoque suffocativum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
