# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 319

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/319

exemplo ostendit: nonnunquam salvis pulmonibus, & bronchiis, polyposa duntaxat in corde concrementa occurrerunt, testantibus observationibus, quas PEZOLDVS obs. 58. pag. 115. M. N. C. dec. III. anno II. obs. 185. & Dec. I. anno U. obs. XI. memoriae tradiderunt; ut aliorum, quibus infra passim mentio fiet, exemplorum historiam silentio praetermittam. Quo vero eo clarius adpareat, qua ratione asthmaticus noster morbus generari queat; operae erit pretium, pauca de respirationis negotio hoc loco praemittere. Ad respirationem itaque naturalem opus primum est, ut ingens illud pulmonum viscus, quod ex innumeris vasis languiferis, arteriosis & venosis, fistulis quoque & vesiculis membranaceis est contextum, a fluido atmosphaerico, elastico, aereo aethereo, ampliata per alleviationem costarum thoHac racis cavitate, ingrediente, sufficienter expandatur. expansione fit, ut per ramos & arteriosos & venosos, qui antea valde erant complicati, jam expansos, sanguis libero, & minus impedito itinere per pulmones, & ad sinistrum cordis ventriculum progredi queat; quoniam pressio vasorum sanguineorum, a vesiculis aere distentis facta, hunc progressum facilitat. Quum vero aer intra pulmones humidis vaporibus refertus, & elasticitate sua orbatus iterum exire, & loco hujus recens, ac vi expansiva elastica animatus rursus ingredi debet; necesse est omnino, ut thorax concidat, facto ejus cavitatis spatio angustiori. Alternans ergo dilatatio, & constrictio thoracis, expanso & considentia pulmonum, sufficiens ingressus & egressus aeris, & cordis aequabilis motus, liberam & naturalem efficiunt respirationem, ad vitam sanitatemque conservandam summe necessariam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
