# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 32

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/32

OBSERVATIO III. Infans tres anni quadrantes natus, corporis spongiosi ac obesi, qui saepius ventris torminibus cruciari, & stercora viridia dejicere sueverat, nutricis a spectro sibi videri putato gravi terrore perculsae ubera sugens, protinus corripitur epilepsia. Neque vero ignorari oportet, nutricem hanc jam antea alii infanti ubera praebuisse, & sic per septem jam anni quadrantes muneri huic praefuisse: quod meo quidem arbitrio minus salubre lactantibus est, quoniam diuturna lactatione lac incipit acescere. Protinus ergo infanti injectus fuit clyster emolliens oleosus & interne data mixtura ex aqua liliorum convallium, florum tiliae, cerasorum nigrorum, pulvere marchionis, syrupo de cichorio cum rhabarbaro, liquore anodyno minerali, & unico moschi orientalis grano parata; nutrici vero propinavi pulveres bezoardicos cum aceto destillato, & infuso theiformi cum regimine diapnoico; atque hinc protinus cessavit epilepsia. Verum enim vero aliquot post hebdomades, cum infans achoribus capitis corriperetur, & hi unguento illiti repellerentur: recruduit epilepsia, & alvus obstructa non nisi virides reddere coepit faeces. Hinc ablactato protinus infanti adplicabantur iterum clysteres, & dabatur partim pulvis ex rhabarbaro, lapidibus cancrorum, & semine cymini compositus, partim mixtura ex aquis antepilepticis, specifico cephalico Michaelis, liquore anodyno minerali, spiritu eboris & syrupo poeoniae parata. Effectum etiam his est, ut restituta alvi libertate, epilepsia remitteret: sed haec tamen singulis adhuc mensibus bis vel ter recruduit. Ordinatus igitur pulvis antepilepticus mitigavit quidem malum; illud tamen singulis tribus mensibus recidit, & hanc ad annum aetatis quartum egit scenam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
