# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 320

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/320

Quando vero cunque caussae quaedam obveniunt, quae sufficientem aeris in pulmones ingressum & egressum remorantur, vel musculorum thoracis item abdominis, septique transversi motum dilatatorium ac constrictorium, atque ipsius cordis convenientem systolen atque diastolen pervertunt; protinus morbus ille, quem explanandum suscepimus, asthmaticus praesens est. Quibus suppositis, facillimum jam erit, aethiologiam asthmatis spasmodici ob oculos ponere. Et quoniam variae illius existunt caussae; primum considerabimus illam, quae sanguinis vitio debetur. Atque hac ratione observamus, a sanguinis & humorum nimia mole, crassitie, & congestione ad praecordia, grave generari asthma. Quando enim sanguinis & humorum massa majori copia, & impetu ad cordis dextrum ventriculum irruit; majori quoque quantitate ad ramos vasorum pulmonalium congeritur, qua vis aeris inspirati elastica ob sanguinem nimium resistentem imminuitur; & ideo sanguis, qui non satis vegete propellitur per venam pulmonalem, in hujus ramulis stagnat; atque novus ille, quem cordis perpetuus pulsus adfert, vasorum ramos distendit, dilatatque: unde spirandi difficultas, summa anxietas, cordis tremor, ac palpitatio, cum pulsu inaequali, parvo, celeri & frequenti suos mutuantur natales. Hoc asthma sanguineum vocari quoque meretur spasmodicum; quoniam stagnans cruor nimium distendit & vasa, & nervorum ramulos & vesiculas membranaceas comprimit. Jam vero perpetuae instar regulae tenendum est quod nimia tunicarum nervearum a copiosius stagnante in iis cruore expansio, caussam praebeat constrictioni spasmodicae; & vicissim haecipsa ad stagnationem & congestionem humorum multum taciat. Huc pertinent exempla eorum, quorum pulmones post mortem, sanguine atro, stagnante, & extravasato infarcti fuerunt reperti: quale de facerdote (quod hominum genus propter crebriorem sermocinationem, humorum congestioni ad pulmones, prae reliquis obnoxium est) allegat WILLISIVS pharm. rat. Sect. VII. cap. III. XI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
