# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 322

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/322

Quum vero constrictae pectoris regiones nervos suos mutuentur a vertebralibus, atque dorsalibus, qui etiam ad brachia ramos miittunt; facile patet, cur totum pectus cum brachiis grave ac tensum sit, scapulae, dorsum, ac sternum dolore corripiantur, atque brachia torpore, quin tandem quoque paralysi, ob impeditum a strictura liquidi nervei influxum, adficiantur. §. XIII. Hae spasmodicae constrictiones proritantur a materia acri, subtili, caustica, quin soepe virulenta, ad dictas nervosas praecordiorum partes incumbente: quae generatur, atque originem suam repetit a sudorum, maxime in scorbuticis, repulsione; nec non exanthematum, efflorescentiarum, & quarumcunque seri ac lymphae acrioris excretionum, vel ad artus exteriores depositionum, non sufficienti evacuatione, vel improvida adstrictione Sic testatur multiplex experientia, malum nostrum exoriri ab erysipelate, variolis, maximeque morbillis, purpura, maculis & pustulis quibuscunque scorbuticis, haud satis ad corporis superficiem pulsis, aut crasso adstringentium usu retroactis; a scabie, tinea, vel achoribus capitis, crusta lactea, per oleosa, pinguia, aut linimenta sulphurata, praepostere exsiccatis, a pedum foetore represso; a transpiratione totius corporis subito cohibita; qualis casus reperitur in CONSVLT. MED. Tam. I. Sect. II. cas. 90.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
