Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 325
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Datur asthma, quod magis suffocativum dici mereAsthma suftur, &a polypis cordis ventriculos obsidentibus fuboritur. socotivum a Hoc non raro in repentinam desinit suffocationem, &post pάγρocordig. mortem nihil in corpore ostendit praeternaturale, quam polypos; sicuti testantur observationes a RIVERIO Centur. I. obs. 82. TVLPIO Lib. I. cap. 27. PEZOLD. obs. 58. pag. 115. A. N. C. dec. III. anno II. obs. 185. allegatae &c. Dum enim polyposa concrementa, maxime si sinistrum cordis obsederint thalamum, praescindunt sanguini e pulmonibus redituro iter, accumulatur ille in pulmonum vasis, distendit ea, impedit accessum aeris; atque non remoto polyposo repagulo, in lethiferam prorsus stasin &suffocationem terminatur. §. XVIII. Asthma sufHydrops denique pectoris, quanquam plerumque focativum a sit perniciosus asthmatis convulsivi effectus, attamen &ab hydrope pehoc, &ab aliis caussis, v. g. pulmonum inflammatione. ctoris. vel violentia extrinsecus illata &c. ortus, gravi asthmati suffocativo suppeditat caussam. Ubi praesto est, hae fere sunt notae: Tumor oedematosus non pedes solum, verum etiam manus occupat; harum enim tumorem, pro pathognomonico hujus affectus signo, solertissimus jam agnoscit BAGLIVVS, dum Prax. Med. Lib. I. dicit: Quod illis, qui pectoris bydrope laburant manus intumescant, immo totum quandoque brachium ad cubitum usque. Observatur quoque in iis aquarum in pectore fluctuatio, ein Gequaddere, inprimis si corpus ad latera inclinent, tremor cordis, torpor, ac paralysis brachiorum, tussis sicca, interdum serum pellucidum secum ducens, ac febris anomala.