# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 327

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/327

Quod attinet pericardii hydropem; ille non solum eodem modo ex vasis lymphaticis, cordis superficiem ambientibus contingere potest; verum etiam a sero, per auriculas, stagnante cruore infarctas, secedente adaugetur. De hydatiNeque vero negligenda est ea hydropis in pectore dibus. species, quae hydatidibus veluti sacculo inclusa continetur, maximeque intra ipsam pulmonum substantiam reperiunda est. Multae occurrunt observationes de hydatidibus ejusmodi, non modo in pulmonibus, verum etiam pleura, septo transverso, & cordis externa superficie repertis; quales vide apud OTTONEM HEVRNIVM obs. 18. BARTHOLINVM Cent. II. obs. 61. ACTA HAFFN. vol. III. obs. 76. M. N. C. Cent. III. & IV. obs. 115. In ipsis quidem pulmonibus hae hydatides, a vasis lymphaticis, in eorum substantia disruptis, ac laticem suum in cellulas ac vesiculas effundentibus, unde hae in tantam elevantur molem, generari videntur, & vero est simillimum, quod ex rupta ejusmodi vesica, serum in pulmonum substantiam extravasetur, & repentinam inducat suffocationem: unde etiam derivamus materiae illius limpidae, quae cum tussi nonnunquam sit, rejectionem. §. XXI. Si quid ex caussis occasionalibus est, quod asthma Caussa remota est friconvulsivum inducere potest, certe est externum frigus gus. hostis ille nervoso generi inimicistimus. Unde hyemali tempore, flantibus ventis aquilonaribus ingravescit malum; & a frigido quoque potu exacerbatur. Inprimis observavi, illos, qui pectus non bene tegunt, illudque frigori, maxime nocturno exponunt, saepius hoc malum incurrisse. §. XXII. Ex his adparebit, quam variis modis generetur ac foveatur asthma convulsivum, ac suffocativum: jam pauca de prognosi trademus. Ubi malum recens est, & sola praecordiorum constrictione spasmodica nititur, spes est salutis; maxime si motus arthritici, podagrici, ulcera, & exanthemata ad sua loca revocentur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
