Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 328
Unproofread scanNot analysed yet
Quando supervenit excretionum sanguinearum per uterum, aut haemorrhoides fluor, iis, qui ex earum suppressione asthmate sunt correpti, &passione laborant hypochondriaca, levamen adfert; atque si res adhuc integra fuerit, perfectam convalescentiam. Quod si vero inveteravit affectus, aut perversa tractatur medela; transit in pectoris hydropem, viscerum imi ventris obstructiones ac infarctus, pedum oedemata, cachexiam, ac hydropem universalem. Namque constat, quod per diaphragmatis centrum tendineum feratur vena cava, quae ex imo ventre eruorem ad cor vehit; nec ignotum est, quod liber septi transversi motus circulum sanguinis per hepar; natura languidiorem adjuvet atque facilitet. Quando igitur cunque liber sanguinis per venam cavam ascensus impeditur; tardior ejus fit in hepate circulatio; unde humores primum omnium in dissitis regionibus, veluti sunt pedes, stagnant, serosamque portionem, oedematis caussam, dimittunt; deinceps quoque per viscera imi ventris difficilius progrediuntur, inque iis subsistentes, infarctus, scirrhos cachexiam ac hydropem caussantur; quem ligata prope septum transversum vena cava, protinus suboriri, praeter LOWERVM, experientia commonstrat. Generatim sciendum est, omne asthma convulsivum, vel praeceps exitium, atque repentinam suffecationem inferre, maxime, ubi subest cordis polypus; vel diutius inhaeret, atque hydrope perimit aegrotantes; quo in casu lethiferum est, si patiantur febrem lentam, pulium inaequalem, ac intermittentem, paralysin brachiorum, continuam cordis palpitationem, imminutam mictionem, syncopen: tum enim in propinquo mors est. Quidam denique superveniente pulmonum inflammatione exstinguuntur, quo gravius malum, eo languidior fit pulsus. Asthma in senibus comitatur plerumque usque ad mortem, &quod ex dislocatione vertebrarum sit, non sanatur, nisi hae reducantur. Quo majori impetu &vehementia accessio &diutius durat &crebrius recurrit, eo plus periculi subest, &suffocatione jugulat.