# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 340

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/340

Praeservandi scopo utique thermarum Toeplicensium usum suasi; & vere pariter ac autumno, praemissa venaesectione, sal meum aperitivum, pilulas balsamicas, decoctumque temperatum, per unam alteramve hebdomadem usurpanda proposui, cum successu felicissimo. Epicrisis. Aegrotus noster praeter nimiam, qua abundavit, sanguinis molem, & hypochondriaca passione, & scorbutica humorum diathesi laboravit: priorem testantur flatulentae primarum viarum distensiones, posteriorem podagrici pedum dolores significant. Asthma igitur, quo pressus fuit, a materia podagrica, ob naturam languidiorem haud satis vegete ad articulos pedum depulsa; sed retenta in corpore, ac nervosis praecordiorum partibus insidente, suam traxit originem: ab imi ventris vero flatulentia, majora cepit incrementa. Quare eo direxi curationem, ut in paroxysmo motus spasmodicos mitigarem, & aucta transpiratione, hostilem materiam ad corporis revocarem habitum. Deinceps podagram per pediluvia ad pedes invitare volui; & amurcam acrem per vesicatoria expellere intendi; quae in illis potissimum casibus, ubi scabiosa, vel ulcerosa materia malum fovet, praestantis sunt usus. Quoniam autem aeger scorbutico hypochondriacus fuit: ad mundificandam humorum massam, & corpus ab omnibus liberandum sordibus, singulo vere ac autumno, curam hisce scopis adprime convenientem ordinavi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
