Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 341
Unproofread scanNot analysed yet
Nec alienum in hoc casu fuisset thermis, vel acidulis, iisque tepefactis uti, quoniam viscera a laesione adhuc immunia videbantur. 2) Discimus praeterea ex hac observatione, quod camphora vim motus podagricos repellendi possideat. Multoties enim observavi, eam, sicuti interne data in discutiendis inflammationibus, ac expellenda materia acri, praeclara pollet virtute; ita extrinsecus vel in pulvere, vel cum spiritu vini adplicatam, tumoribus inflammatoriis, ac erysi pelaceis, praesertim in initio, &si personae sensibilioris ac calidioris fuerint indolis; plerumque effectum repellentem exserere. Contra vero majori cum fructu in doloribus rheumaticis, &subjectis pituitosis hoc remedii genus adplicare licet.