# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 341-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/341-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/341-2

OBSERVATIO II. Triginta annos egressa mulier, temperamenti sanAsthma convulsivum a guineo cholerici, virgo adhuc, illibata gavisa fuit sanitate calculo vesicae Postquam vero viro nupta, parere coepit; varii generis fefelleae suborbribus tam acutis, quam intermittentibus, nec non spastum. modicis affectibus obnoxia fuit. Adhaec ictero contaminabatur, qui cum summa virium dejectione, torpore ac gravitate totius corporis, horrore atque phlogosi, contabescentia, alvo mox fluida, mox adstricta, ac molestissimo pruritu, per octo integros inhaesit menses, omniumque remediorum vim elusit; donec tandem ope thermarum Carolinarum prorsus cesserit, & aegra optima habuerit. Brevi post vero asthma convulsivum incidit, quod cum atrocissimo constringente, ac reprimente circa regionem thoracis & diaphragmatis dolore, praecordiorum anxietate, & summa spirandi difficultate, ac suffocationis metu, exacerbacerbata, oscitatione continua, siti inexplebili, vomitu, assiduis vigiliis, virium collapsu, frigore ac tremore corporis stipatum, per paroxysmos rediit; quibus finitis, teterrimam semper cum faecibus excrevit materiam. Quo in rerum statu, icterus quoque ter adparuit. Epicrisis. Asthma convulsivum, de quo in praesenti agitur casu, per consensum a calculo vesicae felleae ortum est: quale exemplum a WILLISIO de morbis convulsivis allegatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
