# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 342

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/342

Subesse calculum vesicae felleae, significat frequentior icteri recursus; quem BAGLIVVS pro signo pathognomonico hujus affectus agnoscit, dum Oper. pag. 433. dicit: Si videris icteros sanatos, sed recidivos, eos certe a calculo vesicae felleae progigni praedicito. Namque calculum hunc, si per suos ductus descendit, aeque gravem spasmodicam torturam ipsis inferre, quam illum, qui renibus inhaeret, non ignotum est: cum autem ductus biliferi nervos suos a plexu hepatico, a pari vago & intercostali oriundo mutuetur; non obscurum est, cur hae stricturae ad vicinas quoque partes, ventriculum, intestinum colon, diaphragma, nervos pnevmonicos, aliasque nervosas pectoris partes propagentur. Talis quoque observatio reperitur in CONSVLT. ac RESPONS. MEDICIN. Tom. II. Sect. III. Cas. XLIX. Quum igitur hic affectus, more cunctis spasmodicis morbis consueto, per periodos ac paroxysmos recrudescat: eam esse oportet medentis intentionem, ut in paroxysmo violentos motus consopiat, extra illum vero obstructiones, quas generant calculi, reserare studeat. Priori seopo in nostra aegrotante satisfecimus 1) clysteribus emollientibus, & oleosis, 2) vesica bovina, decocto emolliente tepidiori plena, ad hepatis regionem admota, 3) pediluviis circa somni temtempus administratis, 4) pulveribus nitrosis, cinnabari & extracto castorei nuptis, & liquore anodyno interne datis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
