# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 343

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/343

Neque omittenda tum sunt balnea aquae dulcis, quippe quae in relaxandis spasmis, ac referandis humorum obstructionibus, mirifica gaudent virtute. Ad complendam vero posteriorem indicationem, non praestantius auxilium expectare licebit, quam ex thermarum Carolinarum recto usuQuo absoluto, insistendum erit infusis aperientibus, interponendo lenia laxantia; ac denique, liberis viis, & quicscentibus spasmis, ad roborandas, quae sunt debilitatae, partes, martialia rite usurpata, vel etiam balnea martiata, omnem curationis paginam absolvunt. Et ita sane graves, qui ex vitio, & obstructione hepatis nascuntur affectus averti, vel saltem insigniter mitigari possunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
